Liederen
Duits
Symfonie nr. 8: Veni Creator spiritus

Veni, creator spiritus,
mentes tuorum visita;
imple superna gratia,
quae tu creasti pectora.

 

Qui Paraclitus diceris,
donum Dei altissimi,
fons vivus, ignis, caritas,
et spiritalis unctio.

 

Infirma nostri corporis
virtute firmans perpeti;
accende lumen sensibus,
infunde amorem cordibus.

 

Hostem repellas longius,
pacemque dones protinus;
ductore sic te praevio
vitemus omne pessimum.

 

Tu septiformis munere,
dexterae paternae digitus;
[tu rite promissum Patris,
sermone ditans guttura.]

 

Per te sciamus da Patrem,
noscamus [atque] Filium,
[te utriusque] spiritum
credamus omni tempore.

 

Da gaudiorum praemia,
da gratiarum munera;
dissolve litis vincula,
adstringe pacis foedera.

 

Gloria Patri Domino,
Deo sit gloria et Filio
natoque, qui a mortuis
surrexit, ac Paraclito
in saeculorum saecula.

 

NB: Mahler liet de tekst tussen vierkante haken weg.

Nederlands
Kom schepper...

Kom schepper...